Glose
Obdormivit.Pulchre dictum est,Obdormivit,et non,Mortuus est,quia obtulit sacrificium dilectionis, et obdormivit in spe resurrectionis. Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur, et vita temporalis in aeternum vertitur.Saulus autem,etc. Non quidem lapidavit, sed lapidantibus consensit. Unde periret, nisi gratia Dei et poenitentia ei subveniret; quia qui faciunt et consentiunt, digni sunt morte.